- AEGISTUS
- AEGISTUSThyestis fil. ex Pelopeiâ eiusdem filiâ, qveni infantulum mater, tegendi fceleris causâ perdendum feris exposuit in silvis; sed a pastore inventus, eius beneficiô nutritus est, et inde Α᾿ίγιςθος dictus, quod nutritus sit a capris. Vide Aelian. Var. Hist. l. 12. c. 42. Hic provectioris aetatis Atreum, impellente tamen patre, interfecit, et eiusdem filium Agamemnona inter epulas, adiuvante uxore Clytaemnestrâ, quâ etiam turpissime usus est, obtruncavit. Postremo ab Oreste Agamemnonis filio, patris, mortem ulciscente, e medio sublatus est. Homer. Od. α. v. 35.Ω῾ς καὶ νῦν Α᾿ίγιςθος ὑπς`ρ μόρον Α᾿τρέιδαοΓῆμ᾿ ἄλοχον μνηςην`, τὸν δ᾿ ἔκτανε ῃοςήσαντα.Ovid. l. 1. De Remedio Amoris. v. 161.Quaeritur Aegisthus, quare sit factus adulter?In promptu causa est, Desidiosus erat.Aegisthum autem gemens et indignabundus Pompeius, C. Caesarem vocare solebat, ob adulterium cum uxore sua Mutia, quam tamen postea repudiavit, quamvis ex ea iam tres libros suscepisset. Sueton. in Caes. c. 50. apud. Nic. Lloyd
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.